Titel , opdracht , gedicht , Cap. 1: opiniones , 2: trames , 3: cursus , 4: supra Lunam , 5: caudae situs ,
6: moles , 7: aetherea , 8: caudae a sole , 9: Soli oppositae , 10: apotelesmata , p. 67: Amen.
P. 69: Chr. Rothmann, cometa 1585 ... p. 156: Finis.
| [ ] | [ v ] |

| [ * ] | [ v ] |
Ad Illustrissimum Principem M A V R I T I V M H A S S I Æ L A N T G R A V I V M, COMITEM IN CATENELBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIN ET NIDDA, dominum suum clementissimum. |
I L L V S T R I S S I M E P R I N C E P S, Tsi ad cometarum investigationem à veterum scriptis parum vel potius nihil auxilij nobis suppetat: è recentiorum porrò epichirematis praecipuus ille de parallaxi locus satis duntaxat oportunè sit explicatus; reliqua autem de natalibus, materia, cauda, prognosticis admodum ieiunè, ne dicam infeliciter expressa sint; neque quisquam esset, qui in adeò raro spectaculo viam nobis ad veritatem praeiret. Ego quoque hactenus sufficere existimabam, si illorum vestigijs insisterem, neque ultra tenderem; ut scirem etiam coelum illi vicissitudini obnoxium, quam indies in his terris experimur in tanta rerum omnium varietate. Simul ac verò à T. C.*) tam nobile zetema mihi propositum vidi°), omnia ex eo tempore mihi minora visa sunt, atque ad ipsarum causarum
*) T. C.: Tua celsitudine (zie ondertekening hierna). Cf. 'Opdracht aan Maurits' (van Oranje), † 2 en † 4v. °) Zie het fragment uit de brief van Landgraaf Maurits aan Snellius (1619), in: Liesbeth de Wreede, Willebrord Snellius (1580-1626), a Humanist Reshaping the Mathematical Sciences, Utr. 2007, p. 156, de parallax wordt genoemd. |
| [ ] | [ v ] |
|
investigationem summa alacritate contendendum existimavi. ut si quid hac in parte supra caeteros vidisse censeri possim, id plane totum & solidum T. C. beneficium sit, cuius clementissima voluntati cum obsecutus sim, ab eiusdem acerrimo iudicio ista nunc examinanda maximoperè mihi ipse gratulor. Ut T. C. nutu ea sententia stet aut cadat. à nobili enim illa & docta manu induci, pluris mihi sit, quam ab alijs etiam laudari. Certè equidem si istorum causae, quae in summo aethere nascuntur & denascuntur nobis essent perspectae & cognitae, haud foret admodum difficile illorum quoque locum & motum ex ijsdem definire. Nunc contra ex observationibus situm istorum edocti, inde demum causas scrutamur & inquirimus, atque ex affectionibus ipsorum essentiam indagamus. In affectionibus locum & motum reputo. Abfuit autem cometa hic noster, ut minimum, quadruplo longius quam Luna: ad motum refero cometae tramitem in maximo suo quodam circulo, cuius nodus incidit in 13½ scorpij; & velocitatem variam in principio, medie, fine. In essentia materiam statuo flagrantis solaris corporis per suos crateras exhalationem, ita ut nonnunquam solis quoddam 'apospasmation' flagrans simul etiam eructetur, quemadmodum in isto factum existimo. Formam, conflagrationem: dum vi illa, quam ab ipso ortu secum trahit, aut siderum radijs ea materia existimulata in manifectum ignem prorumpit. nisi enim caput cometae ab igne suo depasceretur, vix ullus nobis |
| [ * 3 ] | [ v ] |
|
hic in terris aut videretur, aut saltem caudam adeò varia & incerta raritate ac longitudine nobis spectandam exhiberet. Haec enim quoque flagrantis cometae exhalatio est, aut flamma, occulta quadam vi in plagam à sole aversam directa. nam quod summis viris placuisse video, eam à solaribus radijs per ipsum cometae pellucidum globum deformari, id ab opticorum theorematum veritate omnino est alienum. Finem denique constituo, summi D E I gloriam, qui adeò insolito ostento obstipas hominum mentes ad sui venerationem excitet, & refractarios castiget. dum cometa vel insita sibi qualitate, vel siderum contagione & radijs exstimulatus suae stationis munia peragit. Videbor forsitan quibusdam 'paradoxologein', & tanquam 'echthes kai prôèn'*) è coelo delapsus mortalibus iucundum quidem, sed tamen fabulosum 'akroama' referre. Nihilominus, Illustrissime Princeps, etsi maximè T. C. iudicium pertimescam, tanti apud me veritatis studium & investigatio est, ut sententiam meam nudam, nullo verborum lenocinio adornatam T. C. proponere non erubescam, quo ipsa se ipsam ista simplicitatis specie tanto magis commendet. Quod si minus grata prima fronte videatur, quaeso ut sua 'gnôrismata' per hunc interpretem T. C. exponere liceat, qui paucorum capitum complexu rationes in medium proferat, ob quas adeò diversus à reliquorum sententia discesserim; quod non 'kainologias', sed solius veritatis studio à me factum T. C. credere mea quam plurimum interest. Si quid in eo
*) Gr.: 'echthes kai prôèn', kennelijk verwijzend naar Plato, Wetten, 3.677, Engl. (transl. R. G. Bury):
|
| [ ] | [ v ] |
|
peccatum aut commissum, id omne ab animo T. C. obsequentissimo, & veritatis solius neque fucatae studiosissimo profectum est. Quod superest, supremum illud Numen supplex veneror ut T. C. ab omnibus adversis tueatur ac custodiat, & omni bonorum cumulo diutissimè augeat atque ornet.
Illustriss. Tuae Celsitudini |
| [ ] | [ v ] |
Dies dat unus. Tota se pleno sinu Natura nunquam pandit: & semper solet Servare multa saepius visentibus. Hoc esse verum S N E L L I V S pridem tibi Divinitatis incitatus ambitu Spopondit, ex quo centies Graios simul Remique natos egit errorum reos. Is nunc comati syderis diras faces, Causasque & ortus altiori indagine Scrutatus, arcem veritatis seculo Reseravit: ut quod antè mirari magis Quàm scire licuit, nosse iam cunctis detur. Sed hac ut amplo decucurrit tramite, Laxisque habenis liberè sese extulit Per longa rerum spatia: sic pressè gradum Timidéque figit, & per ignes ambulat Cineri doloso subitos, cum eventuum Obscura tractat fata, quae ex praesagijs Potest timere gens quidem mortalium, At denotare nulla vis artis potest. Quid se fatigat turba fallax augurum, |
| [ ] | [ v ] |
|
Offuciarum venditrix: gens principum Inimica sceptris, quae domos magnas solet Versare spe metúque: quae tot legibus Damnata saepè densius repullulat? Caliginosa nocte velavit Deus Casus futuros. statque firma lex poli Flectenda nullis victimis. huic qui lubens Obtemperabit, numinis minister est: At qui resistit, paret ut servus tamen, Et ipsa stultè in fata fugiendo ruit. Cur scire cupias, certa quae mansura sunt? Si laeta venient, gaudium noli tuum Devirginari, dum frui nondum licet. Sin dira fuerint, esse bis noli miser, A mente primum, mox & à fato quoque. Nescire dulce est, quae pati debes, mala. |
|
*) Petrus Cunaeus "served as a kind of private poet for Snellius, writing poems to four of his books" (de Wreede 2007, p. 92). |
| [ 1 ] | D E S C R I P. C O M E T Æ 1618. | [ v ] |
|
De cometarum à terris distantia veterum & recentiorum opiniones variae. C A P. I. |
I quantum insolitae cometarum fulsiones omnium oculos & vultus in coelum erigunt, tantum quoque doctiorum animos ad affectiones eorumdem & causas accuratius inquirendum excitavissent: Iam olim haud dubiò istas à summis ingenijs pervestigatas & comprehensas teneremus. Nihil opinationi aut conjecturis esse datum, nihil argumentis fallacibus creditum. Sed nescio quam infelici astro tot doctorum animi siderati fuerint, & obsessi: dum unius philosophi figmentis veritati vim fieri tam securè patiuntur. Ut omnes jam inde antiquitus ab admirando tot inutilissimorum orbium fabro, quique ijs adeo firma lacunaria imposuerit, cometas in hunc nobis cognatum aërem propemodum deturbari, & tanquam carceribus concludi aequissimo animo sint passi. Quod si oculos identidem in sublime retulissent, & alis mathema[ti]cis subnixi Lynceos illos oculos adhibuissent, certè longè aliter rem hanc se habere deprehendissent. Neque omnino summa ingenia sibi posterisque hic defuisse persuadere |
| [ 2 ] | [ v ] |
|
mihi possum. Certè quidem eximos illos viros Charmandrum, Epigenem, Apollonium Myndium, Posidonium quoque comprimis levibus istis argutatiunculis nunquam permotos Seneca clarissimè testatur*), è quorum fontibus hic suos castellos implevit. Sed cum non minus turpe sit Mathematico absque demonstratione loqui, quam Iurisconsulto sine lege: Magnus ille Regiomontanus, Mathematum, quae negligentius habebantur, instaurator (etsi opinionis sacro hoc morbo obsessus teneretur, cometae infra lunaris ambitus cortem nasci & denasci) rationem excogitavit, qua incomperta haec & inextricabilia ad numeros venirent, & distantiam adeo (ut creditum est) propinqua demonstratione geometrica nunquam fallaci definiret.°) Eum deinde secutus Ioannes Vogelinus Hailbronnensis cometae anni 1532 distantiam partibus 1535, quantarum terrae sit semidiameter 895, hoc est, non integris duabus terrae semidiametris definivit. Verum, ut existimo, minus feliciter. Tandem anno 1572 novum illud & longe splendidissimum sidus in Cassiopejae asterismo positum oportunitatem optatissimam praebuit deprehendendi an in coelo sidera etiam orirentur & interirent: Nam neque loco, in quo primum constiterat, unquam movebatur, & polo propinquum nobis Septentrionalioribus
*) Naturales quaestiones, Liber VII, De Cometis. Physical science in the time of Nero: Being a translation of the Quaestiones Naturales of Seneca, London 1910 (transl. John Clarke), Book VII. °) Ioannis de Monteregio ... De cometae magnitudine ... Problemata XVI (ed. Joh.Schöner), Norimb. 1531. |
| [ 3 ] | [ v ] |
|
nunquam occidebat, & longissimo temporis intervallo per sedecim continuos menses commodè spectandum se exhibebat. Cum igitur certatim omnium oculi in coelo essent: tum demum apparuit, quanta singulorum esset industria, quantum cujusque observationibus fidei esset habendum. Multi magna eruditionis fama & celebres viri, nihil contra receptam opinionem pronuntiare ausi sunt: ut sibi potius, quam levibus philosophorum conclusiunculis fidem derogare; & suae potius experientiae, quam alienis conjecturis diffidere maluerint. Sed omnium diligentiam & industriam vicit Illustrissimus Princeps Wilhelmus Hassiae Landgravius 'ho makaritès', & supra caeteros Tycho Brahe nobilis coeli & siderum scrutator. Hoc itaque sidus primum arietem coelo admovit, & summo aetheri generationem & corruptionem evidentissimè intulit. Nam Hipparchaea illa*) & vetusta, potius naeniae, & hominum nimis credulorum deliramenta quibusdam videbantur. Sed idem hoc succedentes Cometae anno 1577 & 1580 suo calculo comprobaverunt. Etsi summates viri, quod illi sideri praerogativae instar concesserant, illud cometis hisce autoritatis veteris 'mormolukeiôi' territi denegarent. Atque hic iterum Optimi ejusdem Principis cura, nec non Tychonis & cl. Mestlini studium enituit. Et ne penes unius
*) Plinius, Naturalis historia, boek 2, cap. xxiv / 95. Engl. (transl. J. Bostock, 1855):
|
| [ 4 ] | [ v ] |
|
seculi autoritatem res staret. Stellam novam claram, planetarum & primae magnitudinis stellarum aemulam, vidimus anno 1604 mense Octobri & magna Ianuarij parte anni sequentis 1605. Nunc quoque anno superiore 1618 exarsit cometa specie horrenda, è cujus fulsione etiam nos post illos deprehendere possimus eorum à terris altitudinem, ipsa experientia edocti: 'Hè gar empeiria technèn epoièse',*) ut veteri verbo circumfertur. Quamobrem inde initium nobis ducendum existimo, ut tanto constantius caetera hinc derivemus.
*) Polus, bij Plato in Gorgias (transl. B. Jowett), 448: "experience makes the days of men to proceed according to art" en bij Aristoteles in Metaphysica, I, 981a.5 (met: 'hôs phèsi Pôlos'). menôn' tantum expressus. C A P. I I.
*) Seneca, Naturales quaestiones, Liber VII, [20.4]: "... saepe autem cum occidit sol ... ipsa stella sole perfunditur et ideo aspici non potest, comae autem radios solis effugiunt." °) Tetrabiblos (transl. F. Egleston Robbins), II, 9: "We must observe, further, for the prediction of general conditions, the comets which appear either at the time of the eclipse or at any time whatever". |
| [ 5 ] | [ v ] |
|
si itaque hic cometa proximè à natali suo esset extinctus, nemini unquam in mentem venisset jubar illud cometae comam fuisse. Nam quo primum die apparuit mane ante solis exortum fulgorem praevium diffundebat, ut incendium longinqui tugurij & culminis aemularetur, postea ipse subsequebatur colore rutulo, radijs etiam circa se in orbem sparsis, in cujus recessu quodammodo abditus videretur, idque 27 Novemb. anno 1618. Ego cum biduo sequente nubilum fuisset pridie Kal. Decemb. eum conspexi, & comam in occasum quasi 25 gr. longitudine porrectam observavi, per cujus raritatem stellae etiam transparerent, idque haud longè ab ipso cometa, quarum conspectum nobis nonnunquam vicissim subducebat, ut fulgor & densitas caudae quandoque intendi & per intervalla rursus remitti videretur. Eodem die caudae positum secundum stellas fixas exporrigi ita observabam, ut stella in virginis dextro, seu boreo pede propius ab ipso cometa abesset, reliqua coma versus stellam sub perizomate, h. e. secundum 15am & 26am in virgine porrecta jaceret*), etsi ad 15 usque non pertingeret: & ipsius cometae distantiam à spica 25 gr. 8 scr. sed 'holoscheresteron' observavi. Unde efficitur hujus cometae cincinnum non Solem, sed venerem respexisse. Id autem ideo monendum mihi existimo, ne caudae ductum
*) Zie de figuur, uit: Joh. Bayer, Uranometria, Aug. Vind. 1603, Tabula 27, Virgo, met: "15 | ζ | Sub perizomate ad pedem dextrum." En Plaat. 15e en 26e ster: ζ ('zèta', rechts) en μ ('mu', links boven). De helderste ster α (rechts onder) is Spica. Voor de nummers zie p. 15 hierna, noot. |
| [ 6 ] | [ v ] |
|
semper ab ipso ortu solem respectare existimemus: haec enim post aliquot dies ita se composuit, ut planè in adversam à sole plagam exporrecta jaceret. Praeterea cometa ipse tramitem motus sui ad hunc modum instituit, ut non longè à boreali librae lance progressus, versus Bootem contenderet, & stella quae in dextro ejus crure*) ad sinistram, ea quae in cubito ad dextram relicta, inter duas in dorso contiguas transierit: deinde ea quae in humero sinistro quoque ad dextram relicta, inter manum Bootis sinistram & extremam in cauda ursae majoris progressus & penultimam transgressus, cum aliquot continuis diebus, luna sua claritate ejus luminibus offecisset, tandem tamen, quemadmodum ab oculatis testibus intellexi, circa medium Ianuarij intra circulum arcticum positus, cum horis matutinis caudae rarum quidem, sed longum & illustrem fulgorem vibrasset, postmodum in coelo eum quaerentibus amplius nusquam est visus. Quamobrem cum initio solem orientem antecederet, idque dum in boream mundi plagam cursum componit indies citius: tandem nostrum arcticum circulum, qui stellas nunquam occidentes nobis suo ambitu includit, supergressus post diem 17 Decembr. hic & post occasum & ante solis exortum nobis pernox supra horizontem fulsit.
*) Zie Plaat 5 in Bayer 1603 (figuur rechts): Links boven: Corona, rechts onder: Arcturus (coördinaten op p. 9). Op 13 december was de komeet dichtbij de dubbelster, "inter duas in dorso contiguas" (rechts), volgens p. 8. Wikimedia: afbeelding (British Museum) van komeetstanden, 6-28 dec. Zie ook de figuur bij p. 30 hierna (Bainbridge). |
| [ 7 ] | [ v ] |
|
Cometae cursus in maximo suo circulo 'dia tôn tèrèseôn' accuratè definitus. C A P. I I I. |
Itaque è suppellectile instrumentaria Illustriss. Principis Mauritij, Principis Auraici sextantem Byrgianum petij, qui dum affertur, dum instruitur dies abit, ut hoc ipso sextante 11 Decembris, sed tamen minus accurata diligentia ob indicis in motu impedimenta, à me sit observatus. Nihilominus suppetunt nobis observationes satis oportunae, quae evincant id ipsum quod postulamus. E |
| [ 8 ] | [ v ] |
|
quibus ternas solum selegimus de quarum fide nulla est dubitatio, ad 13, 14 & 24 Decembris, quas antea instituimus, si opus erit, ad illustrandam veritatem huc quoque advocabimus. Prima igitur ad 13 Decembris instituta est hora 4½ matutina.*) Eo ipso momento distantia Cometae & Arcturi erat 10 gr. 47 scr.
Hora 6½ ejusdem diei, jam inferiorem duarum in dorso bootis continguarum superavisse & versus superiorem contendere videbatur, & quidem ita, ut cum plures simul motum cometae, & locum adeo ad parallaxeos explicationem oportunum observaremus, quasi unam quartam, aut circiter, spatij quod inter utramque interjacet assecutus videretur: sed hujus spectaculi voluptatem aurorae & diei succedentis claritas nobis eripuit: postridiè tamen id spatium jam longe superaverat. Et quia ipsum coelum nobis faveret distantiam cometae eodem sextante iterum quam potui diligentissimè dimensus, istam deprehendi hora 5¾ matutina.
*) Zie het figuurtje bij p. 6. |
| [ 9 ] | [ v ] |
Sit itaque E polus eclipticae, A arcturus, C corona, D cometa, FG ecliptica, GA latitudo arcturi 31 gr. 2½ scr. FC latitudo coronae 44 gr. 23 scr. quamobrem in triangulo AEC dantur crura AE, EC complementa suarum latitudinum: & praeterea angulus AEC 17 gr. 59 scr. differentia longitudinum earundem. Itaque per sphaericorum triangulorum doctrinam dabitur latus AC 19 grad. 25 scrup. 20 secund. ipsarum inter ipsas distantia: & angulus ECA 127 grad. 17 scr. 42 sec. & EAC 41 gr. 34 scrup. 33 secund. Cum igitur in triangulo DAC tria latera cognita dentur ex observatis diei 13 dec. DA 10 gr. 47 scr. distantia inter cometam & arcturum, & DC 14 grad. 3 scr. distantia inter cometam & lucidam coronae, ex calculo autem AC 19 gr. 25 scr. 20 sec. distantia inter arcturum & coronam, dabitur quoque angulus DAC 45 gr. 26 scr. 55 sec., & si libeat quoque DCA | ||||||||||||||||
| [ 10 ] | [ v ] |
|
33 gr. 18 scr. 20 sec. Quamobrem subducto DCA de ECA relinquetur ECD 93 gr. 59 scr. 22 sec. Unde efficitur in triangulo EDC tres terminos cognnosci EC 45 gr. 37 sc. CD 14 gr. 3 sc. ex observatis, cum angulo ab ipsis comprehenso ECD 93 gr. 59 scr. 22 sec. unde latus tertium ED dabitur 48 gr. 12 scr. 20 sec. complementum latitudinis cometae ad datum temporis momentum. atque inde ipsa Comete latitudo DH 41 gr. 47 scr. 40 sec. Deinde angulus DEC differentia longitudinis Cometae & Coronae 18 gr. 37 scr. 25 sec. & quoniam cometa in antecedentia contra signorum ordinem processit dabitur ejusdem longitudo |
| 13 Decembris Gregorian. | ||
| I Triangulum EAC. latus EA 58 gr. 57½ scr. latus EC 45 gr. 37 scr. angul. AEC 17 gr. 59 scr. latus AC 19 gr. 25 sc. 10 se. angul. ECA 127 g. 17 sc. 42 se. angul. EAC 41. 34. 33. | II Triangulum DAC. latus DA 10 gr. 47 scr. latus DC 14 gr. 3 scr. latus AC 19 gr. 25 scr. 20 sec. ang. DAC 45 26. 55 ang. DCA 33 18 20 | |
| [ 11 ] | [ v ] |
| Haud aliter locus cometae ex observatis insequentis diei 14 dabitur. Et ne eandem cramben iterum reponam, datorum & quaesitorum quantitatem hic tantum ordine spectandum subiiciam, & ad idem diagramma omnia referam. |
| [ 12 ] | [ v ] |
Haud aliter ex observatis ad diem 24 decembris hora 4½ matutina cometae locum deducemus. Sit in exposito diagrammate N sexta vel suprema in quadrangulo ursae majoris, M ultima in cauda ursae minoris, D cometa ex observatis datur MD 22 gr. 3 scr. & ND 4 gr. 9 scr. Porro ex Canonicis Tychonis ad annum 1600 longitudines & latitudines harum ita dantur.
Erat itaque hoc die cometae longitudo Huc eam, quam 11 decembris institui observationem, quoque aggregabo, quae etsi non tam diligens sit atque istae superiores, tamen ad motus rationem & velocitatem non fuerit contemnenda. Eam itaque die dicto
*) In Progymnasmata (1602) staan ze anders, met de namen verwisseld. Bij Ursa minor, fol. 263r: "Superior duarum in quadrato praecedentium, Leo 7° 16½' ...". Bij Ursa maior, fol. 264r: "Ultima caudae, Virgo 21° 12' ...". | |||||||||||||||
| [ 13 ] | [ v ] |
|
institui mane hora 6½, quo tempore distantiam cometae ab arcturo observavi 7 grad. 10 scrup. ab ea quae sub cubito in dextro bootis latere 3 gr. 30. est vero hujus stellae longitudo Etsi ante hunc diem omnes observationes à me factae, non tantum fidei apud me habeant, ut illas ad accuratiorem epilogismum quidquam momenti afferre posse existimem, tamen si unicam quam sub initium institui huc advocem, ut inde diurni motus velocitatis varietas nobis constet, non existimo me ideo in cujusquam reprehensionem incursurum, cum ipse praemoneam observationem hanc non ad tenue elimatam, sed rudiore minerva*), quod ajunt, institutam. neque enim si cometae locum hunc cum plurium dierum profectu contendam, admodum longe à vero me collineaturum opinor. Et si veritatem, aut observationis hujus lubricitatem explorare libeat, ex cometae tramite, quem accuratè satis definiemus, id non esset admodum operosum. Postridie Kal. decemb. hora 6½ matutina Cometae & spicae virginis distantiam radio Astronomico dimensus deprehendi 25 gr. 41 scr. item Cometae &
*) Als "rudi Minerva / grossière Minerve" in: 'La Fabrique de Vésale et autres textes' (BIU Santé), p.52, Trad., zie n. 216. Erasmus, Adagia, nr. 37: "Crassa Minerva, Pingui Minerva" en 39: "Rudius" (meer onbehouwen, maar toch van kracht), in: Adagiorum Chiliades Tres, Bas. 1513, fol. 13r. Joh. Sartorius (Antw. 1561), p. 13, nr. 74: "Sonder doexkens om te wijnden. Slecht en recht." |
| [ 14 ] | [ v ] |
|
Arcturi 24 gr. 36 scr. Erat autem Arcturo meridionalior. Id addo, ut de plaga constet in quam vertex hujus trianguli vergat. Hinc adeo datur eo momento longitudo Sed horum quinque locorum tabellam synopticam hic ponam, ut res tanto sit planior. |
| Anno 1618. Gregoriano. | ||||
| Longitudo | Latitudo | |||
| Dec. 2 d. ho. 6½ mat. | | 14 gr. 12 scr. | ||
| Dec. 11 d. ho. 6½ mat. | | 37 gr. 3 sc. 50 se. | ||
| Dec. 13 d. ho. 4½ mat. | | 41 47 40. | ||
| Dec. 14 d. ho. 5¼ mat. | | 46 gr. 4 sc. 24 se. | ||
| Dec. 24 d. ho. 4½ mat. | | 58 gr. 33 sc. 37 se. | ||
|
Post hunc diem nullam institui dimensionem, quia indies magis magisque de splendore & magnitudine remitteret, & aegrè instrumentis mensurari posset: quamobrem unam tantum observationem, sed 'platuteran' huc adiiciam: postea enim cum domo essem evocatus illorum mandato, quibus obsequi necessse haberem, aliis occupatus ei rei non amplius animum adverti. Decembris 27 hora 2½ post mediam noctem cometa visus mihi est in recta linea cum stellis ursae majoris, quae duceretur à 'tritèi plinthiou', seu inferiore primarum rotarum per primam in caudae |
| [ 15 ] | [ v ] |
|
eductione vel temone, id est à 19na per 25am *) usque in ipsum Cometam: Et in recta linea inter ultimam caudae ursae maioris, & eam quae antepenultimam in cauda draconis antecedit, quae est quarta à fine. Videbatur tamen paulum quiddam altior versus boream positus, quam linea prima. Haec ita notavi quia noctis initio Luna jam 'amphikurtos' stellarum minorum luminibus officiebat sua claritate. Nam ad decimam usque vespertinam nullum cometae vestigium in caelo videram: & hora 2½ post mediam noctem nubes etiam, sed minus densae per intervalla ejus conspectum eripiebant, ut observationi vix esset locus, donec post tertiam totum caelum nubibus obtegeretur. Denique adeo obtusus erat Cometae splendor, ut observationi non esset idoneus: quod utrum ab ejus defectu an vero à nubium radiorum incursu evenerit, vix scio. Nam etiam stellarum quartae magnitudinis in illa mundi plaga, quasi per nebulam, erat conspectus. Si cui libeat ex Cometae via & harum intersectione, aut ex ipsarum communi sectione locum Cometae poterit explicare. Si omnino forte res ea tanti videatur. His ita constitutis cometae motus tempore intermedio in suo circulo, quem semper maximum descripsit, & quo loco eclipticam porro intersecet haud difficulter invenietur.
*) Bayer, Uranometria, Tabula 2, Ursa Maior: "19 | γ | In Sinistro crure posteriore. 'tritè tou plinthiou'". "25 | ε | Prima post eductionem, ... Aliath ...". Nummers ook op p. 5 hiervoor. Bij Tabula 1 (Ursa Minor): "Ad laevam extima numerorum series, antiquum, modernumque stellarum ordinem designat. Succedens alphabetaria, hanc nostram praefigurat; collectaque cuiuslibet Schediographiae, aequalis magnitudinis astra repraesentat ...". Oude volgorde: G. J. Toomer, Ptolemy's Almagest (1984), p. 343; nu volgen we de Bayer designation'. Ptolemaeus, Almagestum, Ven. 1515, fol. 78r, 19e: "super ancham sinistram posteriorem", 25e: "Prima trium quae sunt super caudam". |
| [ 16 ] | [ v ] |
Sed ut de Cometae motu & velocitate nobis constet, primum ex data longitudine per calculum antecedentem quoque spatium maximi circuli inter has epochas interjecti ex suis principiis derivabimus, ut quantum inter proximas quasque intersit nobis constet. Et quidem à prima observatione nostra quam 2 dec. instituimus, ut vel hinc collato calculo constet nos in tanto intervallo haud multum (propemodum dixeram nihil) à vero motu abivisse diversos.
Sit enim E polus eclipticae, D locus Cometae 2 decembris, & B locus cometae ad 11 Decembris: quamobrem ex longitudinis utriusque differentia datur angulus BED 15, 2, 43, ex complemento latitudinis crura ED 75, 48. EB 52 gr. 56 scr. 10 sec. & inde basis BD 26 gr. 31 scr. Sit secundo D iterum locus cometae 2 decembris, & B ad diem 13 decembr. dabitur itaque angulus BED ex longitudinum differentia 20 gr. 43. 38. crura autem ED 75, 48, EB 48 gr. 12 scr. 20 sec. ex complemento latitudinis, atque hinc basis BD 32, 54, 29 motus cometae à 2 ad 13 decembris. Tertio, sit D locus cometae 11 decembris, & B eius locus 13 decembr. dabitur itaque angulus BED ex longitudinum differentia 5 gr. 39 scr. crura autem |
| [ 17 ] | [ v ] |
|
ED 48 gr. 12 scr. 20 sec. EB 52 gr. 56 scr. 10 sec. ex complemento latitudinum. unde basis BD dabitur motus cometae 6 gr. 26 scr. Vides itaque differentiam inter motum à 2 ad 11, & à 2 ad 13 Decembris huic admodum esse affinem, etsi mihi observatio 2ae Decembris planè in hoc negotio nullius sit ponderis. Quarto sit D locus cometae ad diem 13 & B ad 24 Decembris, dabitur itaque angulus BED è longitudinum differentia 26 gr. 58 scr. 3 sec. crura autem EB 31 gr. 26 scr. 23 sec. ED 48 gr. 12 scr. 20 sec. è latitudinum complementis: atque inde dabitur basis BD 23 gr. 45 scr. 54 sec. motus cometae à 13 ad 24 decembris. Verum operae pretium est hoc motus unico conspectu ante oculos spectandos proponere.
Hinc lapsus diei 11 manifestus est. Nam eo biduo 46 horarum spatio oportuit Cometam confecisse 6 gr. 24 scr. atque ideo toto biduo isto 6 gr. 40 sc. quod 'paralogôtaton' esse evincit intervallum à 2 ad 13 decembris, |
| [ 18 ] | [ v ] |
|
quo non amplius 3 integris gradibus singulis diebus cedunt, quod vero assidere motus à 13 ad 14 arguit, illinc enim elicies duntaxat 2. 27. Rursum ab eodem 13 ad diem 24 deprehendes motum diurnum vix fuisse 2. 10. Ita enim ferè omnis cometa lentescit eundo, ut initio velocior in fine fiat tardior. Quamobrem circa initia sui ortus vix existimo hunc cometam 3½ gradus confecisse. Ego quae ad hanc rem conferre arbitrabar in medium protuli, etsi diei undecimae observatio hic nullius admodum debeat esse momenti, quae adeo enormiter contra antecedentium & consequentium dierum leges peccet. Superest ad extremum ut nodum vel locum eum inquiramus, in quo hujus Cometae circulus eclipticam intersecat, & angulum inclinationis ejus. Verùm cum in observationibus nimium propinquis è re minima in istis maximus error possit obrepere, non immeritò hunc scopulum viri summi semper declinaverunt, & eas observationes demum idoneas censuerunt, quae notabilem haberent distantiam, quorum consilium nos hic quoque sequi oportunum videtur. Assumamus itaque diem 13 & 24. id enim spatium satis amplum & huic negotio est idoneum. Sit in diagrammate antecedente B locus cometae ad diem 24, & D ad diem 13. Iam ex antecedentibus constant latera hujus trianguli, quare |
| [ 19 ] | [ v ] |
angulus quoque BDE dabitur 35. 56. 40. cui aequalis est qui ad verticem HDQ. Quamobrem in triangulo rectangulo HDQ datur HD latitudo cometae ad istum diem 48. 47. 40. cum angulo adjacente, datur itaque crus recti HQ 25. 47. 25. & angulus inclinationis DQH 64. 2. 50. & basis DQ, distantia cometae à nodo sui circuli & eclipticae, erat eodem momento 47. 50. Porrò autem cùm D puncti longitudo, quae à quadrangulo EDH [FDH] definitur, data sit in Monet me hic locus cometae ejus qui anno 1607 mensibus septembri & Octobri in caelo fulsit. dum enim adversaria mea excutio casu aliud agens in eum incidi, nam vix memineram quod duntaxat eas observationes latiore specie 'kata ta Pha[i]nomena' instituissem. Ego istum primulum observavi anno 1607 Gregor. septembris 26 hora 9 vespertina sub cauda ursae majoris haud longè ab informi illa clara tertiae magnitudinis. Inde 6 octobris vespertina 7ma in recta linea cum tribus stellis serpentis ophiuchi infra rictum*), & tantum distabat ab earum infima, quantum prima à media. Tertiò eundem notavi octob. 15 vesperi ante septimam infra duas illas, quae in manu ophiuchi spectantur, erat autem in medio inter
*) Zie Bayer, Uranometria, Tabula 13, Serpentarius. |
| [ 20 ] | [ v ] |
|
harum novissimam & claram tertiae magnitudinis in genu ophiuchi, sed ita tamen, ut ab acta à manu ad ejus genu linea tantum distaret, quantum illae in manu inter se. Haec ita 'en platu' tunc annotavi. ex quibus liquido constat istum cometam qui secundum signorum successionem ferebatur sui tramitis ductu continuato eclipticam incidisse pauculis gradibus ultra novissimi cometae nodum. Atque haec de cometae motu ita dicta & demonstrata sunto: superest ut ejusdem à terris distantiam explicemus. Terris remotum fuisse, ob parallaxis summam exilitatem. C A P. I V. |
| [ 21 ] | [ v ] |
|
habeat ponderis) eum quoque supra Lunam longe submovendum arguit. Id enim ita in planetis experimur, ut quo quisque à terris absit proprius, tanto concitatiore motu feratur. Nam primis diebus non multò amplius 3tium graduum intervallo ab ipso confectum supra ostendimus, quam velocitatem paulatim imminuit, haud secus atque planetae solent, antequam ad extremos evagationum limites deveniant, ubi stare nobis videantur. Sed ista ut probari possint, tanquam verò assideant, ita invitum & reluctantem cogere non possunt, aut scrupulum omnem eximere. Quamobrem à Geometria nobis ad hanc rem argumenta erunt mutuanda, & observationes huc nobis advocandae, ut quid illae nobis addicant radio & pulvere explicemus.*) Motum cometae à diei 13 decembris hora matutina 4½ ad horam 5[¾] diei sequentis constanti calculo ex accuratissimis observationibus derivato ante invenimus 2 gr. 36 sc. hoc autem est spatium horarum 25¼. Quamobrem eo tempore 24 horis cedunt 2 gr. 28 scr. ut proximè. Rursum si conferas spatium temporis à 13 ad 24 decembris cum intermedio motus intervallo, deprehendes singulis diebus cedere 2 gr. 10 scr. sic à secundo ad 13 decembris, invenies quasi 3 gr. diurno motu peragravisse. Summa huc redit, motum cometae à summa sua
*) De laatste twee zinnen in L. de Wreede, Willebrord Snellius (1580-1626), Utr. 2007, p. 164-165: "These [sc. qualitative considerations] cannot force such an unwilling and reluctant person to approve them, as something near the truth. ... so that we can explain what they tell us by drawing it with a stick in the dust. Aan het eind: "radio & pulvere", ook te vinden in Petrus Ramus, Dialectica (Bas. 1585), p. 540, r.5: "... analytica via ... an Geometras putamus istam methodum sine risu audituros esse: non potius radio & pulvere talem sophistam è cathedra abacturos". Op p. 539, r.21: "ô philosophe ... in Geometria quid facies". Cicero: "a pulvere et radio", over Archimedes, in Tusculanae disputationes, 5, 64. |
| [ 22 ] | [ v ] |
|
velocitate indies aliquid remisisse, atque hanc extremorum comparationem, saltem rudi minerva arguere temporis intermedii velocitatem, nec posse longè abesse à vero. Hoc ideo dico, ut etiam illis satisfaciam, qui argumentorum necessitatem, aut observationum veritatem non satis perspiciunt. Ego tres illas postremas 'axiopistous' ob diligentiam & oportunitatem certo scio. libuit tamen etiam huic sententiae confirmandae illa veris proxima hic assumere. His fundamentis subnixus planetam hunc longissime supra Lunam constitisse planum faciam. Principio ex antecedentibus jam nobis constat hujus cometae longitudinem 13 decembris hora 4½ matutina fuisse in Praeterea cum ad condictam horam 4½ die 13 decembris altitudo inferioris contiguarum hic fuerit 38 gr. 32 scr. & ejusdem altitudo hora 6½ matutina 56 gr. 33 scr. Certè utroque temporis momento cometae altitudinem |
| [ 23 ] | [ v ] |
|
quoque non admodum aliam, sed primo etiam paulo minorem fuisse oportuit. Hinc igitur parallaxis explicandae rationem sumemus. Primum enim canonion constituemus ad utramque altitudinem, quantum ad datam à terrae centro distantiam iis locis parallaxis evariatio ejus situm dislocare potuerit. |
a vertice sem.10.ter. sem.20.ter. 30 40 50
33 27 | 3.9.35. | 1.34.45.| 1.3.10. | 0.47.25.| 0.37.56.
| paral-| laxes | | |
51 28 | 4.29.0. | 2.14.30.| 1.29.40.| 1.7.15. | 0.53.47.
60 70 80 90 100 200
0.31.34. | 0.27.6. | 0.23.51.| 0.21.5. | 0.18.57.| 0.9.28.
| | | | |
0.44.50. | 0.38.25.| 0.33.36 | 0.29.53.| 0.26.54.| 0.13.28.
Sit A terrae centrum, E statio observantis, AI distantia cometae à terrae centro, IO complementum altitudinis. Assumamus distantiam AI primum semidiametrorum 10, sitque IEO angulus primum complementum altitudinis 38, 32, hoc est 51. 28. secundo 33. 27. complementum altitudinis 56. 33. Ex his datis quaeratur angulus AIE, quae est differentia angulorum IEO & IAO visi & veri. Cum in triangulo rectilineo IAE dentur latera IA AE cum angulo IEA, |
| [ 24 ] | [ v ] |
|
(nam IEO externus datur & species anguli AIE, quia acutus est) dabitur quoque ipse AIE 3. 9. 35. Atque ita ista formula hanc tabellam constructam exhibemus. Quamobrem si iste cometa tantum decem terrae semidiametris ab ejus centro fuisset disjunctus, utique differentia inter primam & secundam observationem debuit intercedere 1 gr. 19 scr. 25 sec. atque tanto altior in secunda observatione visus fuisset quàm in prima. atque ideo, etsi toto eo tempore statim stetisset, ut Plautus loquitur*), jam longe supra supremam continguarum apparere debuisset, cum intervallum inter ipsam & cometam secundum primam observationem visum, fuerit duntaxat secundum abacos astronomicos 0. 52. 23. itaque inquam longe supra supremam continguarum apparuisset, si statuamus distantiam hanc in circulo verticali tantum aestimandam. Sed cum cometa novissimo observationis momento visus sit nobis inspectantibus, & oculorum judicium in tanta vicinitate consulentibus, non plus quadrante spatij inter ipsas contiguas interjecti confecisse, vides utique differentiam paralaxium, ut omnia sint ex voto, non majorem esse potuisse 12, 13, aut 14 scrupulis, ut ut omnino cometam immotum & sedibus suis infixum stetisse concedamus. Quod si in caeteris eandem viam insistas, deprehendes utique parallaxeos
*) Plautus, Amphitruo, Actus I, 276: "ita statim stant signa". Beautiful thoughts from Latin authors, transl. C.T. Ramage (1877), p. 495: "entirely stock-still are the stars standing". |
| [ 25 ] | [ v ] |
|
sub utraque altitudine differentiam demum 13 scr. 26 sec. aequare sub distantia 60 semidiametrorum, & 11 scr. 19 sec. sub distantia semidiametrorum 70. Atque cum interea quoque proprio motu versus supremam contiguarum perfecerit, omnino illud spatium totum parallaxi imputari non debet. Id enim ex loco ejus postriduano ostendimus, eo tempore 25¼ horarum spatio profecisse 2 gr. 35 scr. 50 sec. unde motus hor. datur 61/5 scr. & duarum hor. 122/5 scr. Vides itaque plane hanc loci aestimationem à motu cometae proprio absorberi. Quin imo ut paulo etiam firmius vestigia hoc in loco defigam, etsi per sola 'Phainomena', hoc addo, mihi quidem omnino non liquere ab humillimo situ, cum eo die cometa noster primulum videretur ex horizontis nebulis emersus, quidquam quo ad sensum evariavisse, quod ipsum utique in Lunae etiam à terris distantia & tanta harum stellarum vicinia solo visu absque ullis organis facillimè notari potuisset. Quanto enim horizonti fuisset proprior [propior] tanto humilius infra eas debuisset deprimi; & quanto altior tanto sublimius versus ipsas attolli. Id verò nunc ut sit factum, neutiquam tamen ea analogia quam ista distantia postulabat; sed tantum, quam motus velocitas pro dato temporis intervallo concedebat. Sed ne nimium pressè istis 'Phainomenois' insistam fingamus |
| [ 26 ] | [ v ] |
|
omnino nos hallucinatos in loco cometae consignando, & eum plus quarta parte*) intervalli confecisse; sit sane pars tertia, essent ea 17 scrupula, motus cometae interea propemodum 13 scr. differentia fuerit scrupulorum 4 scr. ut nunc demus haec in circulo verticali assumenda, tantilla igitur esset eo loco parallaxeos in maxima & minima observatae altitudinis differentia. ut hinc Geometrica via accuratam distantiam eruamus, theoremation istud praevium antecedat. Complementa altitudinum visarum eam habent rationem quam ipsarum parallaxes. id verò de ipsorum sinibus intelligatur.
Ioannes Dee id operosius adstruit°), nos brevius & succinctius idem demonstrabimus, hoc modo. Sit phaenomenon à terrae centro semper aequaliter remotum primum in U [V] humilius, tum sublimius positum in I, & jungantur ad locum spectatoris UE IE. Erit igitur in triangulo UEA latus UA ad AE, quemadmodum sinus UEA id est sinus UEO ad sinum AUE. Et quemadmodum latus IA ad AE, ita sinus IEA id est sinus IEO ad sinum AIE, quare ex aequo sinus UEO ad sinum IEO eam habet rationem, quam sinus AUE ad
*) Zie p. 8 hierboven: "13 Dec. ... hora 4½ ... 6½ ... quasi unam quartam". Op p. 22: "in dorso Bootis ... distantiam utriusque harum inde dari 0 gr. 50 scr. 20 sec." Op p. 25: "motus ... duarum hor. 122/5 scr." °) John Dee (& Thomas Digges), Paralla[c]ticae commentationis praxeosque nucleus quidam, Lond. 1573, p. B.iij. Violet Moller, Inside the Stargazer's Palace (2024), ch. 3, 'Mortlake: The Universal Library'. |
| [ 27 ] | [ v ] |
|
sinum AIE. quod erat demonstrandum. Quamobrem data differentia duarum parallaxium, cum altitudine apparente phaenomeni sigillatim, dabuntur ipsarum parallaxes quoque sigillatim, atque inde ipsius phaenomeni distantia à terris. Esto igitur sane ut parallaxeôn differentia fuerit 4 scrupulorum*), distantia à vertice in humillimo cometae situ 51 gr. 28 scr. in secundo & altiore 33 gr. 27. Assumatur igitur sinus primi 7822459, secundi 5512091. Et fiat quemadmodum differentia sinuum ad eorundem summam, ita tangens dimidiae differentiae datarum parallaxeôn ad tangentem dimidiae summae.
Atque inde quoque cometae à terrae centro distantia dabitur. Namque in triangulo AVE datur angulus externus VEO 56 gr. 33 scr. & ideo illi deinceps 123 gr. 27 scr. & angulus parallaxeos AVE 13 scr. 33 sec. cum latere AE. Quare per triangulorum doctrinam dabitur quoque latus AV terrae semidia-
*) Zie p. 26 bovenaan: "17 scrupula ... 13 scr. differentia fuerit scrupulorum 4 scr." | ||||||||||||||||||||||||||||||
| [ 28 ] | [ v ] |
|
metrorum 21168/100. Atque tanta fuisset cometae distantia, si in tanta stellarum vicinia inter trientem & quadrantem solo visu discernere nequivissemus. Ego vero ne 2 quidem scrupulis nos hallucinatos contenderim. Spectaculum id nobis accidit jucundissimum, & quia cometa noster recta ad supremam contiguarum ferri videbatur, libet experiri, quam prope ad eum accesserit.
Cum itaque in triangulo rectangulo OVY dentur crura OV & VY dabitur quoque angulus OYV 63 gr. 20 scr. 50 sec. & basis OY 48 gr. 39 scr. 25 sec. Sed DYV angulus inclinationis viae cometae ante inventus est 64 gr. 3 scr. quare DYO angulus dabitur 17 gr. 50 scr. In triangulo igitur OBY rectangulo data basi & angulo dabitur quoque crus oppositum OB 0 gr. 13 scr. 12 sec. & BY 48 gr. 39 scr. 23½. Hinc constabit BD 0 gr. 49 scr. 18½ unde DO distantia cometae & supremae datur 0 gr. 52 scr. 23 sec. Et cometa eo die intervallum BD confecit exactè octo horarum spatio, ut hora dimidia post meridiem istum locum attigerit, quo momento cometae & supremae contiguarum centra 12. scrupulorum intervallo inter se
*) Q zal zijn: O (figuur ontbreekt). Zie voor de "suprema contiguarum": p. 22, "in dorso Bootis"; DB is de baan van de komeet; voor Y zie p. 19. De figuur is genomen van p. 16, daar ook: pool E, de komeet in B en D. Toegevoegd zijn Y, V en O. Driehoek OBY is rechthoekig omdat de komeet in B het dichtst bij de ster was. |
| [ 29 ] | [ v ] |
|
duntaxat fuerint disjuncta. Atque haec hactenus de cometae nostri motu & loco dicta sufficiant: superest ut caudae situm quoque explicemus. rundam sententia refutata. C A P. V. Vir nobilis Tycho Brahe id perpetuum esse negat, & pro se advocat experientiam & observationes cometae illius anni 1577 tot doctorum scriptis nobilitati, qui non partes Soli, sed veneri oppositas spectarit#). atque inde caudae illustrationem ad venerem refert, quamvis ob imbecillam ejus lucem pedem retro referat, & Soli multò malit imputare quam veneri, ob nescio quas refractionum latentes causas: Regiomontanus omnino flammam existimabat, quae levitate sua nostrae consimiliter in sublime subvolaret, atque ad istum modum mensurae ejus rationem expressit.^) Alii etiam aliter, quos
*) Petrus Apianus, Astronomicum Caesareum, 1540, Pars 2: 'Quomodo postremum et certissimo caudam cometae a Sole generatam repertum sit. Caput 15.' Cap. 1: dit was de komeet van augustus 1531. Figuur: waarnemingen 6 tot 23 aug. van rechts naar links. Links boven Bootes (ster: Arcturus); onder de horizon: Ecliptica met zon in Virgo en Leo, Aequinoctialis. Links Merid., rechts Sept. °) De radio astronomico et Geometrico Liber, Antw. 1545, p. 33r: "Hoc enim iam inde ab anno 1532 a nobis iugiter observatum est, quod cauda sive coma semper rectissima proiiciatur in contrariam a Soli partem. Quod etiam diligenter a Petro Apiano annotatum est, & primum in lucem emissum." #) Tycho Brahe, De Mundi Aetherei recentioribus phaenomenis Liber secundus, Uraniborg, 1588, Cap. 9 (p. 201-209), met een figuur op p. 303. ^) Regiomontanus 1531, Problema XVI: 'Grossiciem huiusmodi caudae deinceps indagare'. |
| [ 30 ] | [ v ] |
|
omnes referre longum esset. Ego quoque istorum studio institui, ut non haberem necesse alienis testibus credere, quippe qui ad 'autopsian' tanti miraculi quoque evocarer, movebat me super caeteros Tychonis diligentia, & hac in parte fides. Itaque cum primum cernerem 30 novembris [<] caudam à plaga Soli opposita declinare, & scirem venerem à Sole longius abesse, non tamen è vestigio illius sententiae prima fronte mihi subscribendum existimabam. Interim caudae situm notabam, ut mihi planius de re tota constaret. Videbam rectam per vigesimam sextam & decimam quintam*) virginis eductam caudam ferè mediam secare. Unde ex utriusque longitudine & latitudine data non erit difficile lineae per caput cometae ita productae & Eclipticae concursum definire in Atqui Venus eo die obtinebat Unde efficitur cometae nostri caudam initio ad amussim veneris stellam affectavisse. si enim sub angulo inclinationis 10 gr. 30½ scr. quem circulus per dictas stellas eductus cum ecliptica comprehendit, continues ad perpendicularem à venere in eclipticam demissum, illius & hujus perpendicularis
*) De 26e en 15e ster van Virgo volgens Bayer, zie p. 5 hierboven. De staart is te zien (van 6 tot 28 dec.) in de afbeelding genoemd bij p. 6.
John Bainbridge, An Astronomicall Description of the late Comet, 1619, begin. Figuur hier met onderaan de tekens Sagittarius, Scorpio, Libra, Virgo, niet overeenkomend met de figuren: ('Arctophylax': Bear watcher, Bootes.) Tekens en beelden: Bayer-platen in compositie van 12 maal 30°, zie W. J. Blaeu, Tweevoudigh onderwijs, p. 23, elders op deze site. | ||||||||||
| [ 31 ] | [ v ] |
|
intersectio incidet in punctum latitudinis 1 gr. 33 scr. quam veneris stella tum duntaxat 55 [53'] scr. excudebat: quae tantilla 'prosneuseôs' caudae differentia in istiusmodi platicis observationibus evitari vix potest. neque omnino id magni refert. Quamobrem eo ipso momento hanc comam solam venerem respectavisse planum est. quod initio antequam ista ad numeros revocassem mihi verisimile non videbatur. Attamen interea iste cincinnus paulatim se ita composuit, ut Solem plane ipsum spectaret, quod tanto facilius notatu erat, quia venus vespertina in dies longius à Sole abiret. Sed priusquam causas phaseos comarum explicare possimus, ipsus quoque locus qua in sede haereat antea erit indagandus. Si omnino limites extremi tam essent notatu faciles & omnium oculis expositi, quam caput ipsum, tanto facilior esset hujus rei explicatio. Talem effigiem ignis magnus ille*)
*) Citaat: Seneca, Naturales quaestiones, Lib. 7, 5.3. Engl.. Charmander is verder onbekend. °) Wikipedia, Helike, n. 19 (Ovidius, M. 15, 293): "For Helicè or Buris should you seek, Achaïan towns, / o'erwhelmed beneath the waves / You'll find them". #) Zie Patricia Curd, Anaxagoras ... Fragments ... (2007), p. 113: Meteorologica, 1.6. Engl. (transl. E. W. Webster): "great comet" (3 ×). |
| [ 32 ] | [ v ] |
|
Ut ut sit, modò extremi limites adeo distincti apparerent multo expeditius hoc labore defungeremur, & ex eodem loco unius industria ejusdem sedes quoque deprehendi posset. nunc autem paulo intricatior est ejus ratio, nec nisi plurium collato studio in diversis locis observantium veritatem assequi possumus. Scopuli enim ad quos collineamus in coelo defixi, sunt ipsae stellae caelo coaevae. ita namque observamus caudae ductum: an omnibus è diversis regionibus eam inspectantibus eodem momento easdem affixas suo ductu designet. atque alia id genus, quae 'phanomena' in medio sunt posita, & cuivis obvia. Id enim argumentum erit certissimum splendorem illum diffusum, quam vocamus comam in ipso aethere quoque consistere. Nota est ea opticorum distinctio, alia nobis in caelo 'kat' emphasin', alia 'kath' hupostasin' videri*): hujus generis sunt illa quae per se subsistunt, & à nobis cernuntur ut Sol, Luna, sydera, nubes. Illorum autem 'kat' emphasin' apparentium sunt ea, quae opticam refractionis causam habent, parelia, paraselena, gemini, & tergemini Soles, ut historici loquuntur; vel ea quoque quae per refractionem & reflexionem simul suae essentiae causam trahunt, halones & irides, quarum discrimen non satis commodè opticis cognitum
*) Al bij Aristoteles te vinden, zie Ta Sôzomena, vol. 2 (1597), p. 1210, C.4, "alia specie tenus existunt; alia etiam habent naturae substantiam". |
| [ 33 ] | [ v ] |
|
existimo. Hujusmodi autem 'phaseis' admodum varias posse existere, ut etiam in directum exporrigantur, mihi non sit dubium & saepius est observatum. quamvis fere semper, in orbem diffusae appareant, in Sole frequentiores, in Luna rariores: etsi iridem Lunarem hoc continuo biennio bis visam meminerim anno 1617 mense decembri circa plenilunium; & 1618 propridie Kal. Ianuarias à 5 ad 6 vespertinam dum Hagam iter facerem, iridem consimilem magna cum voluptate spectavi. Naucleri nostrates qui anno superiore fretum Davidis in America adierunt, memorant intra semestre ter à se iridem Lunarem in mari navigantibus visam. Solares quinque imo sex*) ordine continuo parallelas aliquando vidi; nescio profecto quomodo hujus generis opticis nimium delecter, dabitur aliquando commodior occasio de his uberius & plenius commentandi. Haec inquam & hujus generis omnia in aëre nobis vicino spectari optica docet, & experientia confirmat. Soles gemini nisi in nubilo non cernuntur, quibus locis serenum est, nihil hujus videtur: irides ita viciniae etiam sunt, ut cum manente loco maneant, cum discedente discedant. Atque ideo jure meritò tantum 'kata Phantasian' videri dicuntur, cum eo loco quo apparent praeter rescidum°) aërem nihil invenias. Atqui caudam hanc cometarum appendicem
*) 6 zonnen bij Chriaan Huygens, Oeuvres Comlètes, 17, 'De coronis et parheliis', p. 383 (Rome, 1629) en p. 427 (Hevelius, 1661). °) Misschien van 'rescindo', perf.: rescidi. |
| [ 34 ] | [ v ] |
|
non in nubilo, sed aëre videmus serenissimo: & quidem tanto ampliorem, quanto aer ipse erit defaecatior. Et, quod rei caput est, omnes etiam locis diversissimis eodem in caelo tractu, quemadmodum in earum descriptionibus apud Tychonem, Mestlinum & Rhotmannum*) videre est. Unde efficitur utique hanc appendicem comam non in aëre 'kata Phantasian' apparere, sed in ipso caelo 'kath' hupostasin' existere. Etsi Cardanus°) istum cincinnum nobis è refractione radiorum solarium sola radiatione conflet. Nam cometae corpus ei tam densum ut illustrari; tam rarum porrò ut radios queat transmittere: haud aliter atque in globis vitreis, aut senum conspicillis, & convexis sphaerarum segmentis evenire videmus, quorum superficies à solis radiis illustrata, eosdem porro per suum corpus pellucidum penetrantes ad eundem axem refractos cogit adhaerescere. Haec quamvis probabilia videantur & magnam habere inter se affinitatem, longissime tamen inter se distant, & planè à veritate sunt aliena. Radiorum enim tractus ille per vitream pilam ex obliquo inspectantibus nullus videtur, neque omnino per naturam videri potest, nisi forte medium densius illustret, aut ab eo terminetur. Nam si illa optica vera esset, nihil utique causae dixerim, quin solares radii noctu, cum ipse altissimè sub Horizontem
*) Michael Mästlin, Observatio et demonstratio cometae aetherei, qui anno 1577 et 1578 constitutus in sphaera Veneris, apparuit, Tub. 1578, p. 5. Christophorus Rothmann, 'scriptum de cometa', zie p. 69 hierna (zo'n uitspraak niet gevonden). °) Girolamo Cardano, De subtilitate, Lugd. 1554, p. 164: 'Quid sit Cometes': "Cometem globum esse in coelo constitutum, qui à Sole illuminatus videtur, & dum radij transeunt, barbae aut caudae effigiem formant." |
| [ 35 ] | [ v ] |
|
depressus latet, undique in ipso caelo supra caput nostrum sparsi & dissipati nobis appareant, cum terrae umbra in immenso aetheris spatio minimam portiunculam sibi vendicet, & in parte Soli opposita deficiat. In reliquis igitur partibus Solis radii, quibus terrae umbra circumfunditur, omnino lucidi apparere debebant. Sed invita & reluctante Optica haec proferuntur. manet enim illud immutabile effatum, visibile in eodem medio radiis tantum rectis ferri. Et, nisi radii incidant in medium densius, hoc est à superficie terminentur, visionem nullam facere. Id cum alia multa tum crepera lux quoque vesperi post solis occasum, & mane ante ejus exortum evidentissime evincit. Tantisper enim supera illa illustrantur, nebulae, nubes in aere pendentes, quam diu à solis radiis (qui ex medio rariore affluunt) feriuntur, postmodum autem, cum iidem per medium sibi simile decurrunt, neque in ullum densius corpus incurrunt, tenebrae nocturnae succedunt. Et undique supra caput nostrum volitantes à nobis tamen nusquam cernuntur. Eosdem nihilominus, lunae, veneri, reliquisque planetis impactos cernimus: Quamobrem totum hoc, etiamsi summos viros habeat authores & adstipulatores, totum hoc, inquam, nihil habet in recessu; sed commentitium plane est, & à veritate alienum. |
| [ 36 ] | [ v ] |
|
Ut igitur aliquando finem faciam, quid de cometarum & comarum exortu atque fulgore verisimillimum mihi videatur, huc quoque attexam. Nam omnes refellere nimis longum esset. terrenis exhalationibus non existere. C A P. V I. Quibus positis fingamus universum hunc aerem, quem Posidonius & optici, cum altissimè, duntaxat 13 miliariorum horariorum altitudine à terris subducunt*): fingamus, inquam, universam hanc aeris regionem, quae undique circa hunc terrae globum circumfunditur, totam, inquam, illam atmosphaeram in unam aliquam sphaeram contrahi & conglobari, ea tamen cometae corpus nequaquam sua mole exaequabit.
*) Niet gevonden bij: Strabo, Seneca, Plinius (2.21: 40 stadia [8 km]... 900 stadia), Cleomedes; of: Fr. d'Aguilon, Opticorum libri sex, Anw. 1613. Wel in: Pedro Nunes, De crepusculis liber unus (Liss. 1542), prop. 18, eind: "at si altissimi vapores in 400, stadia assurgerent ... Possidonius non minus cccc, stadiorum à terra altitudinem esse ... non xl", marge: "Locus Plinij emendatus". Ook in zijn Opera (1592), p. 429. Niet in Alhazen, Opticae thesaurus (1572), p.283-288, 'De crepusculis'. Simon Stevin, W. G. I, 2, iii, 'Damphooghde' (1608), p. 78, uitkomst: 28 mijlen van 1500 roeden. |
| [ 37 ] | [ v ] |
|
Et quis tantam congeriem, adeo vastas & copiosas exhalationes à nobis abire, & illam ipsam vitalem auram à toto terrarum orbe subduci non sentiat? quem quaeso illa fumosarum exhalationum volumina, quae in unum coacta adeo densum corpus constituant, latere possent? nam utique etiam multiplam hujus aereae regionis esse oportet, ut exhalatio ea tanquam in spissas nubes condensata incrassescat, & in tantam molem cogatur. Id verò quoque calculo experiri libet, ut hunc altum veternum hominibus nimium credulis excutiamus. Terrae diametrum 2177 miliaribus horariis constare, quarum singulae 18000 pedibus Rhynlandicis nostratibus pateant, peculiari tractatu explicavi*). Ex sententia Posidonii & opticorum (etsi plus justo sibi postulant) aeris altitudo est 13 miliariorum; quamobrem quantarum terrae semidiameter 1089, tantarum atmosphaerae distantia à terrae centro erit 1102. Atqui sphaerae inter se habent eam rationem quam cubi semidiametrorum, hoc est, quam 1291467969 ad 1338273208. horum differentia est 46805239. unde efficitur terrae globum ad aerem sibi undique 13 miliarium altitudine circumfusum se habere, quemadmodum 27½ ad 1 ut proximè. Et ideò globi terreni diametrum triplam esse diametri ejus globi, qui ex universo isto in orbem circumfuso aere conflari
*) Eratosthenes Batavus (1617), p. 217. |
| [ 38 ] | [ v ] |
|
posset. Atque ita aereus globus, lunaris globi propemodum sesquialiter fuerit. Rursum, ut parce summam, fingamus globum aliquem terrae aequalem 300 terrae semidiametris à nobis remotum cerni, hujus diameter nobis ex tanto intervallo inspectantibus subtenderet duntaxat 0 gr. 11 scr. 30 sec. cujus triens est 0 gr. 3 scr. 50 sec. Quod si igitur cometa noster non longius à nobis absit 300 terrae semidiametris, & 4 scrupula subtenderet, corpus cometae multo utique majus esset universa aëris regione in unum globum compacta. Tycho 7 scrupula suo cometae attribuit, ut iste diametro propemodum fuerit dupla. unde efficitur corpus istud totius atmosphaerae fuisse octuplum. missam nunc facio caudarum immensam molem, quae in hoc novissimo quinquaginta graduum longitudine, trium & quatuor graduum latitudine aliquando diffundebatur: quae si teres sit, & ad calculum ejus magnitudo revocetur, stupendam ejus magnitudinem deprehendes, quaeque aliquot millies terrae globum superaret. Sunt profecto ista figmentorum portenta nimium insana, quaeque ipsa comparationis vi facilè concidant, etsi nullus moneam. Quamobrem longe alia nobis materia, alii natales erunt investigandi. Etsi haud multum ipsa originis similitudine dissideant. |
| [ 39 ] | [ v ] |
|
igne suo depasci. C A P. V I I. Sed cum invitis illis & reluctantibus in caelo cometas ipsos exoriri & interire, tot testimonijs & adeò evidentibus argumentis sit comprobatum, nos Anaxagorae ipsum Solem, & illos ipsos Philosophos testes, si modo tantum splendorem perpeti possint, advocabimus. Non sum nescius ne calidum quidem solem quibusdam credi: sed istas pueriles ineptias refutare non est operae pretium. Profecto elegantissima omnino est illa |
| [ 40 ] | [ v ] |
|
Anaxagorae sententia, naturae & veritati planè onsentanea. Videmus enim calorem omni luci assiduum comitem à naturae autore datum. Id radii à Sole, Luna tùm directi, tùm reflexi arguunt: quin ab omnibus omnino corporibus, etiam ab ipsa glacie repercussi. At Luna reliquique planetae luce lucent non sua, ut nubes, quae partim eam combibunt, & in profundo irradiantur, partim reflectunt. At Sol ille qui fons lucis & sedes sit propria, à quo reliqui omnes planetae collustrantur (quemadmodum luna & venus suo exemplo nos docent) cum luce luceat sibi insita & omnino sua, non potest eam habere sine fomite imo flamma. Hoc Anaxagorae, ut credo argumentum apud illos opicos, 'autochthonas' inquam, propemodum capitale ipsi fuerat, nisi Pericles eum praesenti periculo eripuisset. Hoc adeo verum esse apud nos nuper ratio & observatio ad certum perduxit. nam id omnino coepimus scire veritatem monstrante Batavica dioptra. Duo enim in sole ante hac incomperta ante oculos clarè posuit: maculas haud longè à sole varias ac vagas, & solis partes alias aliis fulgentiores. Illae circa solem haud aliter quam circa terram nubes versantur, quae ab ortu in occasum solis orbem paucorum dierum spatio praeterlabuntur, vel ab ipso sole relinquuntur, ut motus solis motu macularum |
| [ 41 ] | [ v ] |
|
in antecedentia tanto sit velocior. Has autem maculas, qua parte nos eas spectamus, sub Sole esse, hic ipse motus & 'hupoleipsis' arguit. Vicinia autem ex parallaxi evincitur, quam nullam habent. Quod si Soli essent infixae, omnino Solem in orbem rotari & circumagi, & easdem maculas orbis eius circumactu redire esset necesse, cum tamen alia aliis perpetuò succedant, & figura & quantitate longè diversissima. Eaedem quoque quae hodie videntur densae, postridie multò apparent rariores ac fusae: & contra rarae contrahuntur & coguntur in densiores, ut Solis claritati sua mole & densitate officiant, & in omnes planè formas sese mutent, ut caput densius & opacum caudam longiorem ac rariorem secum trahat, ut has ex densissima Solis materia igne validissimo conflagrante eructari consentaneum sit. Neque verò illud praeter rationem dictum, particulae Solis aliae alijs fulgidiores argumento sint, cum illo lucidissimo corpore quidquam clarius fulgidiusve excogitari, saltem intra Planetarum orbes, illo inquam lucis vehiculo absurdissimum videatur. Sunt igitur maculae ista exhalationes Solares inter ipsum & nos interjecta, quae non secus atque nubes & terrae & aquae exhalationibus in sublime, neque id longè à Sole subvolent. Sed exhalationes Solis flagrantis, atque ista ex recessu & interiore corpore |
| [ 42 ] | [ v ] |
|
per suos crateras eructantis, quemadmodum in terris Ætna, Hecla, Atlas, Vesuvus mons, aliique complures, quo incendio totum terrarum orbem aliquando conflagraturum mihi persuadeo. Ut qui nunc huius globi terreni viscera depascit, illis exesis prorumpat, & totum porro depopuletur, ipso Solari igne in suum & mundi interitum quoque conspirante, Cum vasta signum buccina Terris cremandis miserit*).
*) Prudentius, Cathemerinon, ed. Antw. 1584, p. 86, Comm. Erasmus: p. K 2. |
| [ 43 ] | [ v ] |
|
|
| [ 44 ] | [ v ] |
|
|
| [ 45 ] | [ v ] |
|
jaceant, neque tamen id semper in directum. C A P. V I I I.
|
| [ 53 ] | [ v ] |
|
De cometarum materia, qui in Solis vi- cinia non exarserunt.
|
| [ 57 ] | [ v ] |
|
De cometarum apotelesmatis & 'prognôsei'.
|
| [ 67 ] | [ v ] |
|
|
| [ 68 ] | [ v ] |
|
Gulielmus Landgravius Hassiae videtur Casselas Alexandriam transtulisse.
Nam & ipse Illustriss. Princeps (Wilhelmus Hassiae Lantgravius) proprijs oculis hanc stellam saepe numero est dimensus.
*) Ed. 1599, p. 64. °) Astronomiae instauratae progymnasmata ... Nova stella ..., Uranib. 1602, p. 635. |
| [ 69 ] | [ v ] |
|
R O T H O M A N N I B E R N B U R G E N S I S, Illustrissimi Principi W I L H E L M I L A N D G R A V I I H A S S I Æ , &c. Mathematici scriptum de co- meta, qui anno Christi 1585 mensib. Octo- bri & Novembri apparuit.
|
| [ 156 ] | [ v ] |
|
Liesbeth de Wreede, Willebrord Snellius (1580-1626), a Humanist Reshaping the Mathematical Sciences, Utrecht 2007 Tabitta van Nouhuys, The Age of the Two-Faced Janus: The comets of 1577 and 1618 and the decline of the Aristotelian world view in the Netherlands, Brill 1998, txt. |